Mark 3

BEDA. Quae ad fructum vetitum extensa est, a bono opere aruit, per manus Christi in cruce extensas, bonorum operum succis restituta. HIER. Homo iste significat avaros, qui, nolentes dare, volunt accipere, praedari et non largiri: quibus dicitur ut extendant manus suas, id est, qui Ephes. 4.. BEDA. Quia discipulos probabiliter excusaverat: ipsum observant, ut si in sabbato curet, transgressionis: si non curet, crudelitatis aut imbecillitatis arguant. ID. Arguit, quod legis praecepta prava interpretatione violant, aestimantes in sabbato a bono feriandum, cum lex dicat, etc., usque ad similitudinem praeposuit de ove, et conclusit quod ID. Hominem totum per partem significat. Vel quia propter animam hoc faciebat, vel quod haec manus sanatio animae salutem significat. ID. Non quod summe pius quemquam possit perdere, sed ejus non salvare est perdere. Sicut dicitur indurasse cor Pharaonis, non quod obduravit, sed obduratum non emollivit. . BEDA. Infructuosa debilitas animae non melius curatur quam eleemosynae largitione; unde: Luc. 3.. Et in Ecclesiastico: Eccl. 4.. Frustra enim in oratione manus ad Dominum expandit, qui eas ad rogantem viduam non extendit. Magnum studium nequitiae in crimen reputant., quod ad verbum illius sanata est manus. Neque et sabbato potest convinci laborasse, qui dixit et facta sunt: cum ipsi in sabbatis cibos portent, calices porrigant, et caetera victui necessaria. Qui per se non possunt, socios iniquitatis quaerunt. Ministri Herodis propter inimicitias quas ipse adversus hominem exercebat, Jesum insidiis et odiis persequebantur quem Joannes praedicabat. Fugit ut homo, quia nondum venerat hora ejus, et passionis ejus extra Jerusalem non erat locus. BEDA. De synagoga secedit ad mare, etc. Judaeam relinquit, ad gentes venit cum discipulis, scilicet praedicantibus apostolis corda gentium adiit: et sic multos ad se venientes suscepit, et desideratam salutem dedit. ID. Magistri plebis et ministri regis odio persequuntur: vulgus indoctum dilectione sequitur, et plurimi sanari merentur. . Ecclesia de gentibus congregata fluctus saeculi mente transgressa: quae quanto sinum cordis gratiae recipiendae dilatat, tanto fluctus saeculi securius calcat. Comprimunt, qui Ecclesiae pacem turbant. Tangunt, qui fidem vero corde et dilectione suscipiunt, qui tetigere sanati esse perhibentur: fugiens comprimentes naviculam ascendit. . etc. BEDA. Uterque et plagas habentes, et immundi spiritus. Sed infirmi pia intentione salutis: daemoniaci, vel potius in eis daemones: non solum timore coacti ad procidendum, verum etiam ad confitendum majestatem ejus. Praesentia enim ejus perterriti, quem Filium Dei esse jamjamque noverant, celare non poterant. Saniores Arianis, qui etiam hodie negant Filium Dei esse. ID. Non solum daemones, qui inviti, vel ab eo sanati, qui sponte confitentur: sed et apostoli toto orbe post passionem praedicaturi, ante passionem tacere jubentur, ne divina majestate praedicata passio differretur, et sic salus mundi. ID. Postquam immundos spiritus se praedicare prohibuit, sanctos elegit, qui eum praedicarent et nefandos spiritus ejicerent. Mons iste significat altitudinem justitiae, qua instruendi, et quam praedicaturi erant, per locum admonet ad coelestia erigi, sic et legem in monte dedit. HIER. Consuetudo divinae Scripturae est allegorice loqui: sed nos sic excelsa sensibus nostris applicemus, ut historiae veritatem, etc., usque ad in montem vocantur excelsi et merito et verbo, ut locus congruat meritis altis. Speciem Jacob dilexit Deus cum videret excelsus gentes, et separaret filios Adam. Statuit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel, ut sint super thronos duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Quibus data est potestas, quam Filius accepit a Patre secundum carnem, ut opera quae ipse fecit et ipsi faciant, et majora horum faciant. BEDA. Dedit etiam potestatem mortuos suscitandi, sicut Matthaeus dicit, ut virtus ostensa fidem, etc., usque ad quia I Cor. 14.. . ID. Non modo primum, sed cum adducto ab Andraea dixit: Joan. 1.. Sed hic evangelista te attentum reddit dicens, quod, etc., usque ad vel audiens tristitiam mortis, scilicet cum ei dicitur: I Cor. 4.. Qui supplantata habet desideria carnis. Et Joannem, qui gratia accepit quod alii per laborem. Quorum sublime meritum in monte meretur audire tonitruum Patris per nubem de Filio tonantis: Matth. 17., ut per nubem carnis et ipsi Christi ignem ac fulgura in pluviam spargerent in terris. quoniam Dominus in pluviam fulgura fecit, ut exstinguat misericordia quod judicium exurit; unde: Psal. 100.. Qui curam carnis Domino vocante supplantavit, et ipsam carnem Herode trucidante contempsit. BEDA. In quo est gratia, vel qui ob amoris praecipui gratiam quam virginali gloria promeruit, supra Redemptoris sui pectus in poena recubuit. ID. Quorum unus intonans, vocem theologam (quam nemo prius edere noverat) emisit: etc. Joan. 1. Quam tanto pondere gravidam reliquit, ut si aliquanto plus intonare voluisset, nec ipse mundus capere potuisset. HIER. Qui viriliter vim facit perditionis suae ut responsum mortis semper in se habeat et animam semper in manibus suis. ID. Qui est, qui illuminat ore quod accepit, cui datum est opus oris illuminati. Hoc locutionis genus saepe Scriptura commemorat, quando nomina propter mysteria sunt posita: quod nunc evangelista, ex Dei persona vehementer affectans interserit. ID. Qui est filius suspendentis aquas, illius scilicet qui dixit: Isa. 5.. Nomen vero filii Dei per pacem et dilectionem acquiritur: enim Matth. 5.. Et: ut sitis Luc. 6.. Qui est cui non solum remissio peccatorum, sed etiam in apostolorum numero esse datur, Isa. 11.. Nota, quod alii evangelistae Matthaeum praeponunt, et publicanum non dicunt. Ipse post Thomam se ponit, et publicanum se dicit. ID. Qui est Multi enim profunda sciunt, sed non proferunt. etc., usque: II Cor. 12.. BEDA. Thomas abyssus: quia altitudinem virtutis in resurrectione penetravit. Vel geminus, graece quod dicitur id est, dubius propter dubium cor, quia resurrectionem vix credidit. Id est, docti vel millesimi, cujus Psal. 90.. BEDA. Jacobum Alphaei, qui et frater Domini dicitur: quia Maria Alphaei fuit soror, etc., usque ad post resurrectionem statim Jerosolymorum ordinatur episcopus, tanquam doctus vel docti filius. Custos cordis. Hunc Lucas in Evangelio, et in Actibus apostolorum Judam Jacobi nominat, quia frater Jacobi fratris Domini. Unde dicitur filius Mariae matris Jacobi et Joseph et Judae et Simonis. HIER. qui est id est, cordis cultor qui servat cor suum omni custodia. Munditia namque cordis videtur Deus ut per vitrum mundum. BEDA. Simon Cananaeus a Cana vico Galilaeae, qui et Simon id est, aemulator. Cana, Zelus; Cananaeus, Zelotes. Qui et Zelotes Simon ponens vel habens tristitiam. namque Matth. 5.. Trinum luctum implet qui consolationem quaerit futuram. Deflet propria peccata cum David et Maria. Cum Paulo flet cum flentibus. Et flet multum cum Joanne qui dicebat: Apoc. 5.. Zelotes autem dicitur quem comedit zelus domus Dei, ut Phinees: Num. 25.. Qui non delet peccatum suum per poenitentiam, nec illud deletur per memoriam. Unde: Psal. 108.. Judas vel Scarioth Confessores multi sunt in Ecclesia superbi et gloriosi quorum primus Simon Magus, et alii haeretici, quorum memoria mortalis in Ecclesia celebratur: ut deleatur. HIER. Judas Scarioth a vico in quo ortus, aut a tribu Issachar. Issachar pretium scilicet perditionis: Scarioth, etc., usque ad quos unius exemplum ad timorem humiliat, ut angelos luciferi casus, ut Jer. 9., sed I Cor. 1.. etc. BEDA. Qui aliorum curam susceperunt, sollicite custodire debent conscientiae donum, ut se prius, inde alios regant. HIER. Domus in qua conveniunt, primitiva Ecclesia est. Turbae quae impediunt panem manducare, peccata et vitia sunt, quia I Cor. 11.. Unde Dominus in furorem vertitur cum dicit: Joan. 6.. etc. Turba frequentat eum, sui tanquam furiosum despiciunt, in quo salus gentium notatur, et invidia Judaeorum reprobatur, de quibus: Joan. 6.. BEDA. Si qui tarditate mentis non intelligunt verbum Dei, remanet tamen spes salutis; si forte intelligant, nulla. Qui autem intelligere nolunt et invertunt quod intelligunt, nulla spes est. Unde, id est sapientes, etc. Quod significat eum a civibus suis esse persequendum usque ad mortem. Legimus supra quia secuta est eum turba a Galilaea et Jerosolymis, et trans Jordanem et circa Tyrum et Sidonem, quae sunt civitates gentilium: et Scribae ab Jerosolymis blasphemabant: quia turba populi Judaeorum illum cum palmis et laudibus perduxit; gentiles desiderabant; Scribae et seniores populi de nece ejus tractabant. Vir muscarum sive habens muscas: quo nomine principem daemoniorum cognominabant propter sordes immolatitii cruoris. etc. BEDA. Eligant quod volunt. Si Satanas Satanam non potest ejicere, nihil contra Dominum dicunt. Si autem potest, recedant a regno ejus, quod divisum stare non potest. . ID. Domum diripuit, quia omnes mundi partes a diabolo possessas, apostolis et eorum successoribus quasi divisas provincias, ut populos ad fidem converterent, distribuit. . HIER. Quia non meretur poenitentiam agere ut recipiatur, qui Christum intelligens principem daemoniorum esse dicebat, etc., Matth. 5.. BEDA. Matthaeus dicit Matth. 12.: etc. Ubi ostendit quaedam revelari in futuro. Quod de minimis intelligendum est, ut de sermone otioso, de risu nimio; quorum etiam haec vita veniam promeruit. Hoc contra Origenem, qui omnibus peccatoribus veniam promittit post judicium transactis innumeris saeculis. BEDA. Non quia spiritum non esse: vel quia esse, sed non Deum esse: vel Deum esse, sed minorem Patre et Filio: quia hoc non invidia diabolica, sed humana ignorantia, etc. . HIER. Non filii Mariae semper Virginis, ut mentitur Helvidius: vel Joseph ex alia uxore, sicut alii garriunt, sed cognati. BEDA. Mater et fratres, populus Judaeorum ex quibus Christus secundum carnem, foris stant in litterali sensu. Turba in domo, gentes in spirituali mysterio. Foris volunt Judaei videre Christum, quia, spiritualem intelligentiam non quaerentes, potius ad carnalia docenda eum exire cogunt vel quaerunt. . ID. Non refutat obsequi matri qui dicit: Exod. 20.: sed ostendit se plus debere paternis mysteriis, quam maternis affectibus, idem exemplo monstravit, quod verbo ait: Matth. 10.. Nec fratres injuriose contemnit, sed opus spirituale praeficit cognationi, docens meliorem esse copulam cordium quam corporum. etc. HIER. Ut sciamus nos esse et fratres ejus et matrem si voluntatem Patris ejus fecerimus, ut cohaeredes simus, quia non in sexibus, sed in factis discernit. Soror et frater credendo, mater praedicando, dum per praedicationem amor Christi quasi ipse Christus in corde auditoris generatur. .